monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 72, 1
Zenon nauclerus, per quem mihi dicis tuae sanctitatis litteras esse transmissas, unam tantum et brevem Epistulam beati Papae Amabilis reddidit, solita munuscula continentem. Satisque miror quid causae fuerit, ut cum in benedictionibus et tuis et illius perferendis fidelis extiterit, in reddenda epistula negligens comprobetur. Neque enim te falli arbitror discipulum veritatis; nisi forte Graeco homini Latinus sermo inter chartulas oberravit. Itaque ad secundam rescribo Epistulam, quam mihi sanctus filius meus Heraclius Diaconus reddidit, in qua inter caetera deprecaris, ut exponam tibi causas, Quare Salomon, et Achaz undecim annorum, filios genuisse dicantur. Si enim duodecimo anno Salomon super Israel accepit imperium, et quadraginta annis regnavit in Ierusalem; filiusque eius Roboam cum quadragesimum et primum annum ageret aetatis, patri successit in regnum, perspicuum est undecim annorum fuisse Salomonem, sive decem, quia decem menses a conceptu usque ad partum sibi mater vindicat. Rursum Achaz filius Ioathan cum viginti esset annorum, rex constitutus est super duas tribus, idest, Iudam et Beniamin , regnavitque annis sedecim : quo mortuo, Ezechias cum vicesimum et quintum annum ageret aetatis, patri successit in regnum . Ex quo intelligitur, Achaz quoque undecimo sive decimo anno, Ezechiam filium procreasse.